Charter Document - 01770251
Charter Number: 01770251
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date Type: Internal, Feast, Regnal
View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die sancti Johannis in tres septimanas anno regni regis Johannis secundo coram G[] filio Petri Ricardo [] Simone de Pateshill[] Osberto filio Heruei Johanne de Gestling[] Eustachio de Faucunberge Henrico de Wichinton[] Hugone de Boby justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis tunc presentibus inter Thomam filium Walteri petentem et Willelnum personam de Meaudon[] tenentem de duabus carrucatis terre cum pertinentiis in Meauton[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Thomas remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Willelmus dedit ipsi Thome tres marcas argenti