utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770281

Charter
Charter Number: 01770281
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[] Reginaldo de Corenhill[] Waltero de Crepping[] Reginaldo de Argent[] justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Hawisam Pictau[] petentem et Willelmum de Estun[] tenentem de terra que fuit Gaufridi de Estun[] in Thorp[] unde placitum fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predicta Hawisa remisit et quietum clamauit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine concordia predictus Willelmus concessit et quietas clamauit predicte Hawise et heredibus suis xij acras terre et iij rodas de eadem terre que jacent juxta Erlesmilne et domum que fuit Gaufridi Pictau[] et j acram et dimidiam prati in latitudine sub curia Gaufridi de Estun[] uersus meridiem et j rodam de alneto in latitudine que abutissat super mesagium quod fuit Walteri Walens[] et vj rodas de alneto in latitudine in duobus locis in Wildeker et j rodam prati in latitudine juxta Haghenildesford[] uersus orientem et j rodam de alneto in latitudine uersus occidentem juxta Haghenildford[] et j acram prati in latitudine juxta Erlesmilne uersus orientem et totum mesagium Thome et quartam partem de Erlesmiln[] cum omnibus pertinentiis Preterea idem Willelmus concessit Wigano domino predicte Hawise et heredibus suis ad piscandum in viuario ad janitam predicte Hawise cum sit in partibus illis Et si viuarium illud perierit predicta Hawisa habebit communam suam in loco illo ubi illud viuarium est inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter