utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770285

Charter
Charter Number: 01770285
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insula Reginaldo de Corenhull[] Waltero de Crepping[] Reginaldo de Argenteom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Werbaldum de Elingham petentem et Herland[] et Emmam uxorem suam tenentes de x acris terre cum pertinentiis in Elingham unde recognitio magne assise fuit summonita inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Werbald[] quietumclamauit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra predictis Herland[] et Emme uxori sue et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamantia fine et concordia predicti Herland[] et Emme concesserunt predicto Werbald[] et heredibus suis tres acras terre cum pertinentiis in Elingham scilicet in crofto j acram in Knapewellacra j acram et ad Prestemere j acram tenendas de predictis Herland[] et Emma et heredibus ipsius Emme per seruitium xij denariorum et iij quadrantum per annum pro omni seruitio scilicet ad pascha iiij denarios et j quadrantem et ad festum sancti Michaelis iiij denarios et j quadrantem et ad natale domini iiij denarios et j quadrantem
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter