utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770323

Charter Number: 01770323
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in octabis apostolorum Petri et Pauli anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[] Reginaldo de Corenhill[] Waltero de Crepping[] Reginaldo de Argentom justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Cristianam filiam Hugonis petentem et Hugonem de Dunestun[] tenentem de iij acris terre et dimidia cum pertinentiis in Dunestun[] unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Hugo recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Cristiane et eam remisit et quietam clamauit predicte Cristiane et heredibus suis tenendam de se et heredibus suis per seruitium xiiij denariorum per annum pro omni [seru]itio scilicet ad festum sancti Michaelis iij denarios et obolum et ad festum sancti Andree iij denarios et obolum et ad pascha iij denarios et obolum et ad festum sancti Johannis baptiste iij denarios et obolum et ad scutagium xx solidorum j denarium et ad plus plus et ad minus minus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter