utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770390

Charter
Charter Number: 01770390
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[] Reginaldo de Cornhill[] Waltero de Cresping[] Reginaldo de Argentom justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibi presentibus inter Johannem de Reinestorp petentem et Rogerum filium Willelmi tenentem per Willelmum filium Roncelini positum loco suo ad lucrandum uel perdendum de vj parte unius molendini cum pertinentiis in Taseburg unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recognouit vj partem predicti molendini cum pertinentiis esse jus predicti Johannis Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Johannes concessit predicto Rogero et heredibus suis predictam vj partem molendini cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis inperpetuum per seruitium ij solidorum per annum pro omni seruitio reddendorum ad festum sancti Michaelis Et pro hac concessione predictus Rogerus dedit predicto Johanni dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter