utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770397

Charter
Charter Number: 01770397
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[] Reginaldo de Cornhill[] Waltero de Creping[] Reginaldo de Argent[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Ricardum de Rumulli petentem et Aliciam de Manerio tenentem de dimidia virgata terre cum pertinentiis in Witeleford[]l unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Alicia recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Ricardi tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium vj denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis iij denarios et ad pentecosten iij denarios saluo forinseco seruitio Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Ricardus dedit predicte Alicie vj marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter