utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770399

Charter
Charter Number: 01770399
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norwic[um] in die sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[] et Reginaldo de Cornh[] Waltero de Creping[] Reginaldo de Argent[] justic[iariis] domini regis et aliis baronibus tunc ibidem presentibus inter Willelmum filium Willelmi petentem et Willelmum palmarium tenentem de v acris terre cum pertinentiis in Filebi unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit in prefata curia scilicet quod prefatus Willelmus filius Willelmi remisit et quietumclamauit prefato Willelmo palmer[io] et heredibus suis de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia prefatus Willelmus palmer concessit Willelmo filio Willelmi dimid[iam] acre terre que jacet in campo de Filebi apud Poketorp uersus orientem tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium trium denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis tres obolos ad pasca tres obolos Et preterea prefatus Willelmus palmer dedit prefato Willelmo filio Willelmi dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter