utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01770407

Charter Number: 01770407
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1198-1202
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norewic[um] in crastino sancti Benedicti anno regni regis Johannis iiij coram G[] de Insul[] Reginaldo de Corenhill[] Waltero de Crepping[] Reginaldo de Argent[] justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Haie filium Turstan[] petentem et Robertum filium Edmund[i] tenentem de dimidio molendino et vj acris terre cum pertinentiis in Holto unde recognitio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in curia prefata scilicet quod predictus Robertus recognouit totam predictam terram et dimidium molendinum cum pertinentiis esse jus et hereditatem ipsius Haie Et pro hac recognitione et fine concordia predictus Haie concessit predicto Roberto et heredibus suis illam medietatem molendini et medietatem crophti uersus occidentem usque ad cheminum et super Thinghou ij acras et dimidiam et ad molendinum domini regis dimidiam acram et ad molendinum de ponte dimidiam acram et in Exharz dimidiam acram tenendas de predicto Haie et heredibus suis sibi et heredibus suis inperpetuum per liberum seruitium xj solidorum et iiij denariorum per annum pro omni seruitio scilicet ad festum sancti Michaelis xxxiiij denarios et ad natale xxxiiij denarios et ad pascha xxxiiij denarios et ad festum sancti Johannis baptiste xxxiiij denarios saluo forinseco seruitio scilicet ad xx solidos j denarium et ad plus plus et ad minus minus de scutagio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter