utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790123

Charter
Charter Number: 01790123
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1244
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris P perpetuus vicarius ecclesie de Milvertone salutem in domino Noverit universitas vestra quod cum super quibusdam minutis decimis in dominico de Haggeleya infra limites parochie dicte ecclesie sitis inter me ex una parte et Abbatem et Conventum de Torre ex altera coram Magistro Waltero de sancto Quintino Archidiacono de Tanton Judice ordinario questio verteretur et postmodum obtentu cujusdam appelacionis coram Decano Exon aliquantulum ventilaretur tandem dicta controversia inter nos amicabiliter in hunc modum conquievit Videlicet quod ego in presencia dicti Decani personaliter constitutus dictos Abbatem et Conventum super exactione dictarum decimarum meo perpetuo quietos clamavi et omni exactione et eciam accione occasione dictarum decimarum mihi competenti mere et absolute renunciavi Liberam et absolutam eis concedens facultatem percipiendi decetero dictas decimas a quarum presentacione per privilegia domini pape totaliter censentur immunes omni vexacione et inquietacione quo ad dictas decimas penitus quiescentibus Quod si dictam terram de Hageleya laico vel laicis ad firmam tradant mihi totaliter dicte decime persolvantur renunciando impetratis et impetrandis et omni tam juris civilis quam canonici remedio Dicti vero Abbas et Conventus quieta clamacione publice premissa pro bono pacis mihi viginti solidos argenti contulerunt In hujus rei testimonium sigilli meum una cum sigillo dicti Decani presenti scripto apposui Actum in majori ecclesia Exon Anno domini millesimo CCXLIIII in vigilia sancti Martini []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter