utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790124

Charter
Charter Number: 01790124
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1237
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus de Curtenay salutem in domino sempiternam Noveritis me pro salute anime mee et pro salute omnium predecessorum meorum et successorum concessisse et quantum ad patronum pertinet dedisse deo et ecclesie sancti Salvatoris de Torre et Canonicis Premonstratensis ordinis ibidem deo famulantibus quicquid juris umquam habui vel habere potui in collacione prebende de Asseclist Ita quidem quod dicti Canonici libere pure et absolute pro me et heredibus meis de predicta prebenda cum omnibus suis pertinenciis tamquam veri patroni ordinent et disposant sive eam aliis conferendam sive in proprios usos convertendam Ego vero et heredes mei predictam prebendam cum pertinenciis prenominatis Canonicis contra omnes tenemur warentizare imperpetuum In cujus rei testimonium presenti scripta sigillum meum apposui Datum apud Exon in presencia venerabilis patris nostri domini W dei gracia Exon Episcopi Anno consecracionis ejusdem quartodecimo Hiis testibus Thomo Archidiacono Totton []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter