utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790130

Charter
Charter Number: 01790130
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Petrus miseracione divina Exon[] Episcopus dilectos in Christo filiis Abbati et Conventui de Torre Premonstratensis ordinis nostre Exonien[] diocesis salutem graciam et benedictionem Ad sanctam Religionis observanciam compassionis oculum benigno dirigentes affectu iustis ipsius devocionibus et liberencius condescendimus cum ad caritatis opera non invitat quo laica potestatis statutis et in cursibus nostris temporibus gravius infestatur Cum igitur prebenda de Aysseclyst que de vero patronatu existens nullamque animarum curam obtinens in temporalibus tantum consistit proventibus per mortem jam pie memorie domini Willelmi de Werplisdone ipsius loci quondam prebendarii necnon et nostre Exon[] Ecclesie Canonici dinoscitur vacare Attendentes hospitalitatem vestre domus assiduam in recepcione hospitum sustentacionem pauperum et egencium quibus sue pietatis verbera vestra sanctitatis impartiri non desunt necessitate spontanea nonmodicum oneratam Ad que supportanda vestre paupertatis non suppetunt facultates ipsam ideo prebendam cum omnibus suis juribus et pertinenciis in suscepcionem hospitum sustentacionem pauperum vestreque domus oppressionis remedium piis usibus salubriter convertendam in proprios usus vobis et monasterio vestro utilitate et necessitate suadentibus concedimus et in possessione ipsius vos inducimus per presentes Salvis servicio Capelle Castri Exon[] de ipsa prebenda debito et nostre Ecclesie Exon[] jure et dignitate ex consuetudine observatis In cujus rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Datum Exon[] pridie Kalendis Marcii Anno domini MCC Octogesimo quarto Ordinacionis nostre Quinto
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter