utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790167

Charter
Charter Number: 01790167
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1244
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Exon[] in octaba sancte Trinitatis Anno regni Regis H filii Regis Johannis vicesimo octavo coram J Abbate Rogero de Turkeby Gilberto de Prestone Roberto de Bello campo Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Abbatem de Torre querentem et Rogerum de Parco deforcientem de nonem solidis qui eidem Abbati retro fuerunt de annuo redditu trium solidorum quem ei debet de libero tenemento suo quod de eo tenet in Blachchefordewike et Harolesden[] quem redditum ei prius non cognovit Et unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod predictus Rogerus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero reddent singulis annis eidem Abbati et successoribus suis et Ecclesie sue de Torre tres solidos pro predicto tenemento ad festum sancti Michaelis pro omni servicio et exactione Et pro hac recognicione concessione fine et concordia idem Abbas ratum et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia predicta omnia dampna que dicebat se habuisse occasione detencionis predicti servicii usque ad diem quo hec concordia facta fuit Et idem Rogerus dedit predicto Abbati sex solidos sterlingorum pro arreragiis suis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter