utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790195

Charter
Charter Number: 01790195
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1232 - 1233
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus miseracione divina Exon[] ecclesie minister humilis salutem in domino Qui celum terramque regit pietatis sue miseracione disposuit ut cultum divini nominis ampliantes intuitu caritatis partem cum ipso possideant in regno celorum et vitam sempiternam Cum igitur laborantibus in vinea domini Sabaoth panem dominicum largiri conveniat et eorum augmentare facultates juri consonum ac deo sit acceptum qui divinis orationibus jugiter insistentes virtutum ad vite decorantur excellencia necnon hospitalitatis munera juxta suarum vires facultatum conferentibus ad se confluentibus vultum hilarem pretendunt nos divine caritatis intuitu ecclesiam de Tounstalle quamcito eam vacare contigerit ad donacionem Religiosorum virorum Abbatis et Conventus de Torre de jure spectante eisdem Abbati et Conventui de consensu Capituli nostri Exon[] quantum in nobis est contulimus et concessimus in proprios usus imperpetuum possidendam cum omnibus ad eandem pertinentibus Ita tamen quod ecclesia divinis imposterum officiis non fraudetur sed continue resideat ibidem capellano secularis honestus et ydoneus qui in ecclesia memorata excerceat utiliter et honeste Salva sint eciam in monibus episcopalis et Exoniensis ecclesie dignitas In cujus rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Datum Exon[] in ascensione domini Consecracionis nostre anno nono
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter