utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790253

Charter
Charter Number: 01790253
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1228
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in Curia domini Regis apud Exonie die Jovis proxima ante festum sancti Johannis Baptiste Anno regni Regis H filii Regis Johannis duodecimi coram Thoma de Milet Roberto de Lexintone Randolpho Mustard et Jordano Oliver Justiciariis itinerantibus et aliis domini Regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Adam filium Petri petentem et Robertum Abbatem de Torre tenentem de uno ferlingo terre cum pertinenciis in Sillyngforde et ipsum Adam petentem et predictum Abbatem tenentem et de uno ferlingo et quarta parte unius ferlingi terre cum pertinenciis in eadem villa et unde Rogerus de Uppelegh vocavit ipsum Abbatem ad Warantum qui venit et ei Warantizavit Et unde assisa mortis antecessorum summonita fuit inter eos in prefata Curia Scilicet predictus Abbas recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Ade Habendam et tenendam ipsi Ade et heredibus suis de predicto Abbate et successoribus suis et ecclesia predicta de Torre imperpetuum Reddendo inde annuatim octo solidos ad festum sancti michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio et salva ipsi Rogero predicta quarta parte unius ferlingi terre cum pertinenciis Tenendum tota vita sua de predicto Ada et heredibus suis Reddendo inde annuatim duodecim denarios ad festum sancti Michaelis pro omni servicio Et post decessum ipsius Rogeri tota quarta pars illius ferlingi terre cum pertinenciis revertetur ad ipsum Adam et heredes suos quiete imperpetuum Et pro hac recognicione fine et concordia idem Adam dedit et concessit predicto Abbati et successoribus suis et Ecclesie sue de Thorre unum messuagium cum pertinenciis in eadem terra quod Willelmus de la Hulle tenuit in escambium duarum acrarum terre et dimidie quas idem Abbas dedit predicto Ade de dominico suo in ulvescroft que jacent propinquiores terre ipsius Ade versus partem borialem Et hec concordia facta fuit presente predicto Rogero et eam concedente Et preterea idem Ada dedit predicto Abbati tres marcas argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter