utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790261

Charter 01790261
Charter Number: 01790261
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Omnibus christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit W miseracione divina Exoniensis Episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos de consensu et voluntate expressa Religiosorum virorum Abbati et Conventus sancti Domuelis patronorum et magistri Walteri de Pembrok Rectoris ecclesie de Rattrew cedencium et concedencium quod omne jus si quod habuerunt vel habere potuerunt in Capella de kokyngtone ratione dicte ecclesie de Rattrew pertineat libere et quiete et absolute ac jure perpetuo ad parochialem et matricem ecclesiam de Torre Ita quod Religiosi viri Abbas et Conventus de Torre dictam Capellam cum omnibus pertinenciis suis pleno jure possideant imperpetuum tanquam Capellam ad dictam ecclesiam parochialem suam de Torre pertinentem hoc auctoritate diocesana concessisse statuisse et presentis scripti testimonio noveritis confirmasse Datum Exonie MCCXXXVI Idus Januarii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter