utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790279

Charter 01790279
Charter Number: 01790279
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1285 - 1286
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod cum controversia mota esset inter Abbatem et Conventum de Torre ex parte una et ffulconem de fferrariis ex parte altera de hoc quod dicti Abbas et Conventus non permiserunt Willelmum de Wyndesore et Edwardum dictum le Hound villanos suos ad regale servicium solvendum cum acciderit cum villanis dicti ffulconis in Welles contribuere Tandem filiis pacis intervenientibus inierunt composicionem inter se in hunc modum Videlicet quod dicti Abbas et Conventus concesserunt pro se et successoribus suis quod dicti villani sui et eorum successores decetero contribuant rationabiliter cum villanis dicti ffulconis in Welles ad regale servicium solvendum cum acciderit ad quantitatem terre sue quod tenent imperpetuum Pro hac autem concessione dictus ffulco et heredes sui vel quicumque manerium suum in Welles tenuerint tenentur solvere singulis annis dictis Abbati et Conventui et eorum successoribus in festo sancti michaelis sex denarios imperpetuum quod si non solverint dictus ffulco pro se et heredibus suis vel assignatis concessit quod ballivi dictorum Abbatis et Conventus et eorum successorum possint rationabilem districtionem ubicumque voluerint in manerio suo de Welles facere et illam in parco suo tenere donec dictus redditus annuatim persolvatur Et ad majorem securitatem huic scripto in modum cirographi confecto sigilla utriusque partis sunt apposita Datum Exonie die sancte Agathe virginis Anno gracie millesimo CC LXXX quinto Hiis testibus domino Alano de Daucombe Waltero de Breyntone Willelmo de Seyntmarichurche Ricardo de Aire Philippo de Comptone et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter