utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01790295

Charter
Charter Number: 01790295
Cartulary Title: Exchequer Cartulary of Torre Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Receipt
Date: 1246
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Alanus patiencia divina Abbas Tavistochie et ejus loci Conventus salutem in domino eternam Sciatis nos recepisse anno regni Regis Henrici filii Johannis tricesimo ad festum beatorum Apostolorum Petri et Pauli per manus Laurencii Abbatis de Torre et ejusdem loci Conventus decem libras sterlingorum de relevio duorum feodorum in Daccumbe et Welles que sunt de Baronia Tavistochie quod relevium nobis pertinet de morte Jordani de Daccumbe ea videlicet occasione quod Ricardus le Spek predicta feoda dum vixerat de nobis tenuit in capite et Willelmus filius ejus heres infra etate fuit et in custodia et qui dictum relevium si de plena etate fuisset recepisse deberet quia Jordanus de Daccumbe et antecessores sui predicta feoda de predicto Ricardo le Spek et antecessoribus suis tenuerunt De quibus autem decem libris predictis de predicto relevio predictum Laurencium Abbatem de Torre et ejusdem loci Conventum versus heredes dicti Ricardi le Spek et omnes gentes ego Alanus Abbas de Tavystoke et ejusdem loci Conventus vel successores nostri tenemur warantizare acquietare et deinceps per omnia custodire In cujus rei testimonium huic scripto sigillum nostrum et Capituli nostri apposuimus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter