utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01801192

Charter
Charter Number: 01801192
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1303
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Thomas Dei gracia Ebor[] Archiepiscopus Angliae Primas salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et ad terminum viginti annorum dimisisse domino Roberto de Nunnewik et haeredibus suis totam culturam nostram cum omnibus pertinenciis suis in territorio de Ripon[] quae vocatur Blakemanpottes sine aliquo retenemento ejusdem culturae una cum tota pastura adjacente quae vocatur le Strandes usque ad aquam de Yore in seperalitate Concessimus autem eidem domino Roberto et haeredibus suis usque ad finem viginti annorum supradictorum totam communam pasturae pro animalibus suis pascendis ad voluntatem suam ex altera parte aquae de Yore incipiente a cultura nostra de Peniggescroft in longitudine usque ad exitum pasturae ejusdem Roberti de Dippingholm et in latitudine a parco nostro usque ad aquam de Yore ubique Ita quod nec nos nec successores nostri nec aliquis nomine nostro in erbagio dictae pasturae communicare poterimus Salvo nobis tantum et successoribus nostris bosco in tota illa pastura crescenti Tenendum et habendum eidem domino Roberto et haeredibus suis libere quiete et pacifice de nobis et successoribus nostris usque ad terminum supradictum in seperabilitate Ita quod non liceat nobis nec successoribus nostris infra terminum praedictum cum averiis nostris seu alienis ibidem communicare Reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris ad scaccariam nostram de Ripon[] quatuor libr[] et duodecim denar[] sterling ad duos anni terminos videlicet medietatem ad Pentecosten et aliam medietatem ad festum Sancti Martini in yeme pro omni servicio saeculari exaccione et demanda Nos vero dictus Thomas et successores nostri totam praedictam culturam una cum pastura praedicta ex utraque parte aquae de Yore dicto domino Roberto et haeredibus suis usque ad finem termini supradicti contra omnes acquietabimus et defendemus In cujus rei testimonium parti hujus scripti cirograffati penes praefatum dominum Robertum residenti sigillum nostrum est appensum Hiis testibus dominis Simone le Ward et Roberto le Cuniers militibus Henrico de Eyvile Johanne de Munketon[] Nicholao de Dal et aliis Dat[] apud Otteley die Martis in septimana Penthecostes anno regni regis Edwardi xxxj
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter