utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01802004

Charter
Charter Number: 01802004
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1234
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Omnibus [] Inspectis cartis abbatis et conventus de Fontibus et Johannis filii Michaelis et Walteri filii Stephani sacerdotis et Reg[] filii Hugonis et Willelmi filii Galfridi de Lardar et Gocelini de Stodley de terris in territorio de Winkeresley et inspectis cartis Aliciae quondam uxoris Hugonis de But et Adae filii Jeremiae de terris in Ripon concessis et datis Galfrido de Lardar canonico Ripon[] inspectis eciam cartis Mariotae et Aliciae filiarum et haeredum Walteri de Bethm[] et Willelmi filii Gamelini et Ran[] de Winkeley et Petri filii ejus et Rogeri filii Johannis de Delf de terris in praedicto territorio de Winkesley datis ecclesiae Ripon[] in puram et perpetuam elemosinam et inspectis cartis N[] de Bethlim[] de praedictarum terrarum de Winkerle confirmacione inspectis eciam cartis dilectorum filiorum capituli Ripon et praedicti G[] de Lardar[] de earundem concessione et ordinacione scilicet ad sustentacionem unius capellani qui in ecclesia Ebor[] missam celebret cotidie pro defunctis cum Placebo et Dirige et Commendacione annue in perpetuum nos illam ordinacionem Eorum sicut rite facta est ratam habentes ipsam auctoritate pontificali confirmamus et praesentis scripti munimine roboramus sub poena excommunicacionis firmiter inhibentes ne in alios usus quisquam ullo umquam tempore praedictas terras vertere praesumat Et ut ratum [] Dat[] apud Rip[] vj kal[] Marcii anno XIX
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter