utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01802019

Charter Number: 01802019
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis [] J[ohannes] permissione [] salutem [] Noveritis quod cum dominus Rogerus de Malton magister seu custos hospitalis Beatae Mariae Magdalenae Rypon[] in manus nostras ipsum hospitale cum suis juribus et pertinenciis sponte et absolute resignaverit Nos resignacionem hujusmodi admittentes praefatum Rogerum a cura et custodia dicti hospitalis absolvimus et ab administracione bonorum eiusdem pro toto tempore suo pro nobis et successoribus nostris liberum et quietum in perpetuum reddimus per praesentes Confitentes nos ab ipso ante resignacionem factam hujusmodi recipisse xx marcas nomine dicti hospitalis pro rebus venditis quas in primo adventu suo ibidem invenit et xxxix libras xv s ij d ob q[] de summa c librarum ad sustentacionem hospitalis praedicti per venerabilem patrem dominum Willelmum archiepiscopum Ebor[] praedecessorem nostrum legatarum et unum scriptum obligatorium Nicholai del Dale et fidejussorum suorum de xxxij li xiiij s ix d q[] per quod adhuc restant solvendae xvij li xiiij s ix d q[] de summa praedictarum c librarum fatentes nos eciam allocasse eidem in compoto xlij libras x s pro constructione unius novae domus pro presbiteris in hospitali praedicto et empcione terrarum et reddituum ad sustentacionem ejusdem In cujus [] Dat[] apud Wylton ix Kal[] Junii Anno graciae [] nonagesimo quarto et Pontificatus nostri ix
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter