utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01802020

Charter Number: 01802020
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1294
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Noverit [] quod nos J[ohannes] permissione [] recepimus a Roberto de Percy l marcas sterling[orum] in usus hospitalis Beatae Mariae Magdalenae Rypon convertendas volentes quod idem Robertus in hospitali moretur praedicto et quod magister hospitalis ejusdem cum praesens fuerit eum honeste in victualibus exhibeat ut seipsum et in absencia ut presbiteros inibi commorantes Habeat etiam idem Robertus unum garcionem servientem eidem qui in cibo et potu exhibeatur ut unus garcionum magistri et circa utilitatem domus cum sibi vacaverit diligenter laboret Nos autem praefato Roberto pro suo nobis et ecclesiae nostrae impenso obsequio quamdiu vixerimus annis dare promittimus singulis unam robam ordinantes quod nobis decedentibus magister hospitalis praedicti qui pro tempore fuerit unam robam sibi annis conferat singulis competentem In cujus rei testimonium sigillum nostrum [] Datum apud Cawod xvj Kal[] Jul[] Anno graciae [] nonagesimo quarto et pontificatus nostri ix Scribitur magistro hospitalis quod dictum Robertum in forma praedicta exhibeat et admittat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter