utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01802026

Charter
Charter Number: 01802026
Cartulary Title: Memorials of the Church of SS. Peter and Wilfried, Ripon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1300
Date Type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Thomas Dei gracia [] venerabilibus fratribus Coepiscopis nostris et dilectis in Christo filiis Abbatibus Prioribus Collegiis Archidiaconis Officialibus Decanis Rectoribus Vicariis necnon aliis universis ecclesiarum praelatis per Ebor[] dioec[] et provinciam constitutis salutem in sanctissimis amplexibus Redemptoris Inter caetera piae devocionis opera id in conspectu Altissimi credimus fore gratum quod ad fundacionem sustentacionem et reparacionem ecclesiarum graciose convertitur quae tanquam sancta et salubria in terris habitacula fideles adorandum recipiunt et ad impetrandum in fide sacramenti altaris quod pro salute credencium in ara Dominica sacrorum cotidiano ministerio sacerdotum offertur speratam veniam placato Domino de peccatis Cum itaque ecclesia nostra Rypon in qua gloriosi confessoris Wilfridi venerabiliter conduntur reliquiae imminenti et vicinae supponatur ruinae quae reparacione indiget in structura operis sumptuosi ad quod ejusdem ecclesiae non suppetunt facultates Nos tanto discrimini paternis affectubus prospicere censuimus et spiritualibus quibus possumus munusculis subvenire devocionem vestram igitur studiose requirimus et in Domino attencius exhortamur vobis in remissionem peccaminum nichilominus injungentes quatenus cum procuratores vel nuncii praefatae ecclesiae ad vos venerint pro fidelium elemosinis coligendis ipsos in proximis capitulis vestris celebrandis post inspeccionem praesencium prae omnibus aliis negociis excepto negocio fabricae ecclesiae nostrae Beati Petri Ebor[] [quod post exponi volumus negocio fabricae ecclesiae nostrae Ebor[] prius exposito benevole admittatis] benevole admittatis eorum negocium parochianis subditis vestris efficaci compendio exponentes Ipsosque parochianos et subditos vestros Dei et nostri intuitu benignius inducatis ut de bonis sibi a Deo collatis ad restauracionem refeccionem et fabricam praedictae ecclesiae Rypon[] larga conferant subsidia caritatis in quibus aeternale praemium mereri poterunt accepcius coram Deo Et quicquid colectum fuerit nomine ipsius ecclesiae praefatis procuratoribus vel nunciis sine diminucione qualibet liberetis seu faciatis integraliter liberari Nos autem de ejusdem omnipotentis Dei miti misericordia et gloriosae Virginis Mariae matris suae beatorum Apostolorum Petri et Pauli necnon sanctissimi confessoris Willelmi Omniumque Sanctorum meritis confidentes omnibus parochianis nostris et aliis quorum dioecesani hanc nostram indulgenciam ratam habuerint de peccatis suis vere contritis poenitentibus et confessis qui juxta exhortacionem nostram praedictam ecclesiam relevaverint memoratam et ad fabricam ejusdem de bonis sibi a Deo collatis manus porrexerint adjutrices quadraginta dies de injuncta tibi poenitencia Deo propicio misericorditer relaxamus indulgencias a venerabilibus patribus coepiscopis nostris regni Angliae ad id concessas et in posterum concedendas ratas habentes pariter et acceptas In cujus [] Data apud Scrobi Nonas Junii Anno graciae mccc et pontificatus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter