utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01810031

Charter
Charter Number: 01810031
Cartulary Title: 190 Fragments on Vellum, including 26 charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1228
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Manuscript
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Cristiana uxor Roberti Sonet bona voluntate mea concessi et dimisi et presenti carta mea confirmavi et quiet[]clamavi inperpetuum de me et heredibus meis Roberto Alto et Yvorie uxori eius et heredibus eorum totum ius et clamium quod habui vel habere potui vel habere debui in totam terram arabilem in campis de Erlham scilicet in quadraginta octo acris terre cum pertinenciis que fuerunt Ricardi Tosard patris mei et Albrici Tosard filii mei De qua terra dictus Robertus et Ivoria uxor eius adquisierunt medietatem de Roberto Sonet marito meo et de me per breve de morte antecessoris apud Norwico coram domino Hugone abbate Sancti Edmundi et domino Martino de Pateshill archidiacono Norfolcensi Stephano de Segrave Willelmo de Insula Thoma de Haydun[] iusticiariis itinerantibus et aliis fidelibus domini regis Pro alia vero medietate dicte terre in quam dictus Robertus maritus meus et ego habuimus ingressum per Margaretam que fuit uxor predicti Albrici Tosard filii mei quam medietatem adquisivit in curia domini regis nomine dotis Predictus Robertus altus et Ivoria uxor eius dederunt Roberto marito meo et mihi quatuor marcas argenti Et ego Cristiana affidavi pro me et pro heredibus meis quod nec artem nec machinationem nec aliquam deceptionem contra hoc quod in carta ista continetur faciemus hiis testibus Symone le Civite Reginaldo de Burgo Elicolio Chese Elicolo Picot Edmundo filio Johannis Ricardo monaco Willelmo de Reimerell Philippo Sad Willelmo Martin Ricardo Albo Galfrido de Stafeld[] Ranulpho le Ferun Widone le Cordewan[] et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter