utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01830026

Charter Number: 01830026
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pasche in j mensem anno regni regis Johannis quarto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insul Johanne de Gestling Waltero de Crepinges justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Osbertum de Wachesham petentem et Willelmum de Eston tenentem de viginti acris terre cum pertinentiis in Eston et in Coleton et in Merlingeford unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Willelmus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Osberti Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Osbertus concessit predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de ipso Osberto et heredibus suis in perpetuum per liberum seruitium duorum solidorum per annum scilicet ad festum sancti Michaelis xij denarios et ad pascha xij denarios pro omni seruitio
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter