utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01830037

Charter Number: 01830037
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in j mensem post festum sancti Michaelis anno regni regis Johannis quinto coram G filio Petri Ricardo de Herierd Eustachio de Fauconberg Godefrido de [Insula] Johanne de Gestling Waltero de Creping Osberto filio Heruei justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus [inter] Alanum de Hekingham petentem et Herbertum de Rochage tenentem de sexaginta acris terre cum pertinentiis in Hekingham et in Rochage unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Herbertus recognouit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predicti Alani Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Alanus concessit predicto Herberto totam predictam terram cum pertinentiis Tenendam sibi et heredibus suis de predicto Alano et heredibus suis in perpetuum simul cum toto tenemento quod de eodem Alano prius tenuit per seruitium quarte partis feodi [unius] militis pro omni seruitio Et pro hac concessione idem Herbertus dedit eidem Alano tres marcas argenti et preterea quietam clamauit eidem Alano et heredibus suis j acram terre quam idem Herbertus prius tenuit in Hoxehage de se et heredibus suis in perpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter