utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01830068

Charter 01830068
Charter Number: 01830068
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wudestok die j[ouis] proxima post octabas [purificationis beate Marie] anno regni regis Johannis sexto coram Willelmo Briw[ere magistro] Joscelino de Well Jacobo de [Poterna] justic[iariis] [domini] regis [et aliis fidelibus] domini regis ibidem tunc presentibus inter Willelmum priorem de Norwic petentem et ciues Norwic [tenentes de communa totius] pasture in suburbio Norwic que se extendit uersus Lakenham et uersus p[ontem de Hereford usque Eton] de feodo prioris Norwic unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod [predictus prior recognouit predictam] communam totius predicte pasture esse jus predictorum ciuium habendam et tenendam [ipsis et heredibus] suis de predicto priore et successoribus suis prioribus Norwic reddendo per annum de singulis bobus et uaccis si pascant in pastura unius predictarum uillarum de Lakenham et de Etone unum denarium et si pascant in pastura predictarum duarum uillarum duos denarios et similiter de singulis quinque ouibus si pascant in pastura unius predictarum uillarurn [unum] denarium et si in pastura ambarum duos denarios scilicet unum denarium ad aulam de Lakenham et unum denarium ad aulam de Eton inperpetuum pro omni seruitio et exactione salua communia eiusdem pasture hominibus predicti prioris de Lakenham et de Eton Et pro hac recognitione fine et concordia predicti ciues concesserunt predicto priori et successoribus suis quadraginta acras in eadem pastura ad excolendas scilicet septem acras in latitudine [a superiori] capite de Driemere uersus meridiem extensas uersus Norwic et in longitudine a uia regale uersus [Lakenham] Et alibi triginta tres acras scilicet in latitudine de Hildeberdesdele uersus Norwic et in longitudine [de Lamsete] uersus pontem de Hertford Et sciendum quod licebit predicto priori et successoribus suis capere in eadem pastura brueriam et genistum et janum et fulgeriam et fodere turbas sine wasto pasture
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter