utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01830075

Charter Number: 01830075
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1205
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in [curia domini] regis apud Sanctam Brigidam Lond a die sancti Michaelis in unum mensem anno regni regis Johannis vij coram G filio Petri Simone de Pateshillis Eustacio de Faucunberge Henrico archidiacono Stafford Jachobo de Poterne Ricardo de M[uce]gros Johanne de Gestling Osberto filio Heruei Waltero de Cresping justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Willelmum de Runhale et Agnetem uxorem suam petentes per ipsum Willelmum positum loco ipsius Agnetis ad lucrandum uel perdendum et Henricum filium Ricardi tenentem de tercia parte triginta et unius acrarum terre cum pertinentiis in Ma[]hale et in Berc quam terciam partem idem Willelmus et Agnes clamauerunt esse rationabilem partem ipsius Agnetis de libero tenemento quod fuit Thoroldi coci patris ipsius Agnetis in predictis uillis unde placitum fuit inter eos in prefata curia Scilicet quod predictus Willelmus et Agnes remiserunt et quietum clamauerunt de se et heredibus ipsius Agnetis predicto Henrico et heredibus suis inperpetuum totum jus et clamium quod [habuerunt in] predicta tercia parte predictarum triginta et unius acrarum terre cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Henricus dedit predictis Willelmo et Agneti tres marcas argenti et quinque solidos
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter