utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01830082

Charter Number: 01830082
Cartulary Title: Feet of Fines for the County of Norfolk, 1201-1215
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1206
Date Type: Internal, Feast, Regnal

map View Map
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die pascha in j mensem anno regni regis Johannis vij coram ipso domino rege G filio Petri Simone de Pateshillis Henrico archidiacono Staff Jacobo de Poterne Ricardo de Mucegros justic[iariis] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Johannem del Frith petentem et Leciam filiam Radulfi et Emmam filiam suam tenentes per Radulfum del Frith positum loco earum ad lucrandum uel perdendum de sexdecim acris terre cum pertinentiis in Tilleneia unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicte Lecia et Emma reoognouerunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Johannis et eam remiserunt et quietam clamauerunt de se et heredibus earum eidem Johanni et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognitione et quieta clamantia et fine et concordia idem Johannes dedit predictis Lecie et Emme dimidiam marcam argenti
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter