utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01860340

Charter Number: 01860340
Cartulary Title: The White Canons in England [Newsham]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1223
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Conradus dei patiencia premonstratensis Abbas et Abbatum generalis conuentus nostri ordinis notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum inter ecclesiam de Lauenden[] et ecclesiam sancte Radegunde nostri ordinis super domo de Blakewose diu habita fuisset discordia tandem in nostro generali capitulo sopita sunt discordia inter easdem ecclesias in hunc modum quod ecclesia Sancte Radegunde erit in perpetua possessione loci de Blakewose cum pertinentiis suis et salua erunt eadem ecclesie instrumenta et priuilegia super domo iam dicta ea condicione quod dicta ecclesia sancte Radegunde reddet annuatim ecclesie de Lauenden[] sine contradicione aliqua in ecclesia beati Pauli apud London[] in festo sancti Michaelis duos solidos sterlingorum ut igitur temporibus perpetuis haec composicio teneatur presentem paginam sub cirographi conscriptione sigillo nostro fecimus communiri Datum anno gracie mccxxiii
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter