Charter Document - 01870015

Charter Number: 01870015
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1119 - 1159
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1119 - 1159
Date Type: Assigned

Charter:
Omnibus sancte Dei ecclesie fidelibus canonici ecclesie sancte Marie de Warewic salutem Notum vobis facimus nos comuni consilio et assensu totius capituli nostri concessisse magistro Johanni concanonico nostro quamdiu vixerit non prebende sed persone sue ecclesiam de Budebroc cum omnibus adjacentiis suis liberam solutam quietam In recognitione autem matris ecclesie cuius ipsa menbrum est debet predictus Johannes dare singulis annis sibi ipsi et toti comunioni que in predicta ecclesia de Budebroc comunicat xv solidos infra xv dies post festum sancti Michaelis Huius concessionis testes sunt Radulphus prior sancti Sepulcri et Osbertus et Ricardus canonici eius Godefridus et Baldewinus decani episcopi Ricardus et Rogerus et alius Rogerus et Robertus vicarii sancte Marie de Warewic Willelmus sacerdos de sancto Petro Everardus de sancto Johanne Ernaldus et Gladewinus de sancto Nicholao Ernaldus filius Sparhauec Turstanus de Welesbuma Nicholaus frater magistri Baldewini Galfridus de Fulri Astorus filius Godefridi Ricardus filius Astori Willelmus diaconus filius Radulphi filii Durandi Ricardus filius Turberti fluter Firminus Gregorius filius Gilwacher Bemardus clericus Henricus Simplex Ricardus filius Willelmi filii Godardi Willelmus Cumin magister Henricus Ercheb[aldus] sacerdos sancti Michaelis Wlwardus sacerdos de Budebroc