utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870021

Charter Number: 01870021
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1127 - 1128
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Simon Dei gratia Wigornensis episcopus episcopis abbatibus archidiaconis necnon Rogero comiti Warewic et baronibus suis et universis fidelibus sancte matris ecclesie in Domino salutem Sanctorum patrum auctoritas nos ammovet quatinus his que ad utilitatem ecclesiarum nostrarum spectant sedulam curam adhibeamus ut in majori pacis soliditate foveantur et ecclesiasticarum personarum sollicitudo in divinis officiis devotior existat Inde est quod nos tertio nostri episcopatus anno clericos omnes quos in ecclesia Omnium Sanctorum de Warewic invenimus et eorum ecclesiasticas possessiones quia locus ille propter ipsum castellum in quo sita est ecclesia inportunus nobis esse videbatur ad matrem ecclesiam beate Marie de Warewic que etiam ad honorem Virginis Marie et Omnium Sanctorum consecrata est transtulimus Convocato tamen prius religiosorum virorum consilio rogatu etiam et voluntario assensu Rogeri comitis de Warewic nichilominus et devotis postulationibus predictorum clericorum commoventes et episcopali auctoritate precipientes quatinus ipsi clerici et eorum successores salva integritate prebendarum suarum in memorata ecclesia sancte Marie cum ceteris clericis eiusdem ecclesie Deo et sancte Marie inperpetuum famulentur Quod et clerici omnes pariter promiserunt et nobiscum in Cristo confirmaverunt Constituimus etiam in eadem ecclesia quatinus haberent capitulum et fraternam congregationem et decanum quem sibi fraterna et canonica eligeret deliberatio et easdem libertates quas Londoniensis gaudet habere ecclesia aut Lincolniensis aut alia talis institutionis ecclesia Statutum est item a nobis quatinus in eadem ecclesia nullus sibi potestatem aliquam vel alicuius prebende investituram sibi vendicare presumat nisi per licentiam decani vel alicuius ex sua parte comunicato prius fratrum consilio Preterea ad tenacioris memorie firmitatem et nostre confirmationis recordationem dignum duximus in scripti nostri pagina possessiones vocabulis subnotare quas ecclesie sancte Dei genitricis Marie et Omnium Sanctorum de Warewic cognovimus adjacere Hec sunt ecclesia sancti Nicholai ecclesia sancti Laurentii cum x acris terre et una mansione ecclesia sancti Michaelis cum v acris terre et iii mansionibus et xxx d[enarios] de ecclesia sancti Sepulcri et due partes decimarum de inlanda Bedifort et similiter in Welesburna due partes decimarum de inlanda et circeset et in Herdewic et juxta Longum Pontem una carrucata terre et in Cherlecota dimidia hida terre et decima de dominio et decima duorum molendinorum et in Fulebroc dimidia hida terre et due partes decimarum de dominio et due partes decime molendini ipsius ville et in Snitenefelt una hida terre et due partes decimarum de inlanda et in Claverdona due partes decimarum de inlanda et similiter de pasnagio de toto nemore eiusdem ville et in Scirebuma dimidia hida et due partes decimarum de inlanda et in Mulvertona dimidia hida et tota decima de feudo comitis Warewic in villa illa et in Cota tota decima et in molendinis et aliis rebus et vivum et mortuum et decima duarum carrucarum que sunt in Stochulla et Wudelau et in Cumtona due partes decimarum de inlanda et in Waltona Theodrici tota decima de dominio et unius molendini et in Waltona Spiliberti ii partes decime de inlanda et similiter duorum molendinorum et in prato juxta Berefort vi acras et ii garas et in prato de Alrefort vi acras et ii garas et infra et extra Warewic lx mansiuncule et in Muetona tota decima et tota iii pars de dominio et terra unius bubulci et iiii mansiones terre et ecclesia de Gretaham et ecclesia sancti Johannis cum vi acris terre et ecclesia sancti Petri cum una mansione et ecclesia de Budebroc et tota decima eiusdem ville cum omnibus adjacentiis suis et decima de renta Warewic et in Hetha i hida et in Caldecota dimidia hida et scole Warewic et judicia ferri et aque et duelli et c acre in Cota et ecclesia sancti Jacobi supra portam Warew et terra Wimundi capellani et tota parrochia infra Warewic et extra Precipimus ergo canonicis omnibus tam ecclesie sancte Marie quam ecclesie Omnium Sanctorum de Warewic quatinus in ecclesia sancte Marie digne et canonice Deo et sancte Marie serviant Quicumque igitur predicta constitutionem nostram violare aut possessiones prenominatas auferre vel ablatas retinere presumpserit nisi ad condignam satisfactionem pervenerit anathematis vinculo hic et in futuro subjaceat Omnibus autem libertatem istam conservantibus benedictionem Dei concedimus et nostram
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter