utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870023

Charter
Charter Number: 01870023
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1125 - 1135
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Simon Dei gratia Wigornensis episopus consecravi apud Warewic altare in ecclesia sancti Sepulcri et cimiterium ad sepulturam tantummodo fratrum ibidem Deo in canonico habitu servientium jussu regis Henrici et voluntario assensu Rogeri comitis et canonicorum ecclesie Omnium Sanctorum in cuius parrochia predicta ecclesia fundata est ita quod mater ecclesia Omnium Sanctorum et etiam ecclesia sancte Marie neque in decimis neque in sepulturis neque in oblationibus neque in confessionibus neque in visitationibus infirmorum neque in aliquibus consuetudinariis beneficiis ad predictas matres ecclesias pertinentibus detrimentum aliquod sentiant vel diminutionem In recognitione autem matris ecclesie in cuius parrochia predicta ecclesia sancti Sepulchri fundata est debet dare singulis annis eidem matri ecclesie xxx denarios ad festum Omnium Sanctorum et eidem festivitati Omnium Sanctorum prelatus predicte ecclesie sancti Sepulcri vel aliquis ex sua parte interesse Quicumque huius conventionis violator extiterit anathema sit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter