utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870025

Charter 01870025
Charter Number: 01870025
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis canonicis ecclesie sancte Marie et Omnium Sanctorum de Warewica tam presentibus quam futuris canonicam vitam professis inperpetuum Ad hoc universalis ecclesie cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est ut locis et personis sedis apostolice auxilium devotione debita implorantibus tuitionis presidium impendere debeamus Quia sicut injusta petentibus nullus est tribuendus effectus sic legitima desiderantium non est differenda petitio eorum presertim qui cum honestate vite et laudabili morum compositione gaudent omnipotenti Domino deservire Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et predecessoris nostri felicis memorie pape Innocentii vestigiis inherentes Warwicensem ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascumque possessiones aliaque bona memorata ecclesia sancte Marie et Omnium Sanctorum in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum largitione principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino potent adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Donum quoque libertatis a fratre nostro Simone Wigomensi episcopo pariter et ab illustri viro Rogero comite de Warewic ecclesie beate Marie et Omnium Sanctorum juste concessum necnon et conventionem inter vestras ecclesias et ecclesiam sancti Sepulchri de Warewic ab eodem episcopo rationabiliter factam vobis nichilominus confirmamus Insuper auctoritate apostolica prohibemus ut in electione decani vestri nulla secularis persona vobis vim aliquam vel violentiam inferre presumat Decemimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam vel personas vestras temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare set omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona huius nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Cristi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Cunctis autem eidem ecclesie justa servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Cristi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Dat Viterbi per manum Guidonis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii [] kalend Junii indictione X incarnationis dominice anno MCXLVI pontificatus vero domini Eugenii iii pape anno []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter