utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870059

Charter 01870059
Charter Number: 01870059
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit canonici ecclesie beate Marie de Warewic salutem Noverit universitas vestra nos communi assensu et consilio capituli nostri concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Waltero tannario de Hethcote et heredibus suis totam terram illam in suburbio de Warewic in vico de Saltesford que jacet juxta terram quam Willelmus capellanus filius Frarici tenuit ex una parte et terram quam Johannes Barun tenuit ex altera Habendam et tenendam de ecclesia predicta sibi et heredibus suis bene et in pace libere quiete et hereditarie cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad dictam ecclesiam pertinentibus Reddendo inde annuatim ad sustentationem mortarii vel lampadis predicte ecclesie duodecim denarios ad duos anni terminos scilicet ad festum sancte Marie in Martio sex denarios et ad festum sancti Michaelis sex denarios pro omni servitio et exactione Ut autem hec nostra concessio et confirmatio firmitatis robur obtineant imperpetuum huic scripto sigillum commune capituli nostri apposuimus Hiis testibus magistro Waltero de Prestecote Jordano capellano Ricardo filio Willelmi filii Pavye Ricardo filio Nicholai Ricardo filio Ricardi Simone filio Roberti Willelmo de Warewic Roberto filio Godwini Willelmo capellano filio Frarici Nicholao de Stochull Ada Belle et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter