utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870061

Charter
Charter Number: 01870061
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie ad quos presens scriptum pervenerit Reginaldus Malesmayns salutem Noverit universitas vestra omnem litem et questionem inter me et Rogerum de Cherlecote de rebus et omnibus pertinentiis quas preponebam de jure ad prebendam meam de Warr pertinere et predictum R injuste possedisse sub tali forma in generali capitulo de Warr terminatam esse scilicet quod predictus R ratione medietatis decimarum dominici de Waltero Willelmi de Daivile et ratione duarum partium decimarum dominici comitis de Warr recognovit de jure ad prebendam meam de Warr pertinere Idem R quo ad vixerit viginti solidos annuatim predicte prebende persolvet scilicet decem solidos ad Pascha et decem solidos ad festum sancti Michaelis et ne inposterium de predicte litis decisione aliqua fiat dubitatio vel contra predictum R tractu temporis aliqua moveatur questio predictam litis decisionem tam fidei mee interpositione quam sigilli mei appositione confirmavi Hiis testibus Jordano decano de Warr magistro Nicholao Brit Willelmo de sancto Petro Eleutherio capellano Simone capellano Nicholao clerico Anketyll Radulpho Page et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter