utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870068

Charter Number: 01870068
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Letter
Date: 1155 - 1165
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus Dei gratia Saresb ecclesie decanus et capitulum Saresb dilectis fratribus canonicis Wawicencis ecclesie salutem De libertatibus et consuetudinibus ecclesie nostre unde certiorari petit vestra fraternitas hec circa singula capitula nobis respondemus decanus igitur electione canonicorum promovetur Nec decanus nec canonicus nec aliquis de choro respondebit nisi in capitulo suo et soli canonici indicabunt canonicus decedens talem debet prebendam relinquere quamdem eam suscepit in instauramento de residuo ultime voluntatis libere sit stilus Prebenda mortui in usus transit canonicorum si tamen defunctus debitis urgetur tertia pars ad debita aquiatanda reservatur vel si nulla sunt debita pro anima defuncti pauperibus errogatur et hoc usque in annum ecclesie vel capelle prebendarum vel clerici in eius ministrantes nec episcopalia reddunt nec archidiaconis in aliquo respondent canonicus enim archidiaconus est sue prebende et habet curiam suam de hominibus suis jurisdictioni decani vel capituli non subjacet parochianus alienus Decanus et canonicus omnem libertatem habent disponendi suis ecclesiis et in presbiteris recipiendis et in aliis rebus omnibus quam habent archidiaconi in suis archidiaconatibus scolares suo magistro stant vel cadunt De obsequis pro anima defuncti episcopi vel canonici unde nos nullo solicitatis nos omnino sollicitos esse desideramus Valete et orate pro nobis et nos pro vobis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter