utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870069

Charter
Charter Number: 01870069
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1193 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint H Dei gratia Cant archiepiscopus totius Anglie primas eternam in Domino salutem Quia nolumus quod dilectus filius noster Wallerannus comes Warwic ex gratia quam liberaliter nobis fecit de prebendis ecclesie sancte Marie de Warr quarum donationem nobis personaliter et in vita nostra concessit post decessum nostrum juris sui dispendium incurrat presenti scripto publice protestamur quod donationem earundem prebendarum non ex jure aliquo quod ad nos vel ad antecessores nostros archiepiscopos pertineret sed ex sola gratia ipsius comitis et in vita nostra tantummodo optinuimus nec ex gratia et concessione ista nobis facta potent aliquis successorum nostrorum in donatione predictarum prebendarum aliquid sibi juris vendicare Unde in huius rei testimonium presens scriptum sigillo nostro signatum eidem comiti duximus relinquendum Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter