utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870071

Charter
Charter Number: 01870071
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1240 - 1242
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Petrus filius Willelmi consilio et assensu Juliane uxoris mee et heredum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Alano clerico et heredibus suis pro homagio et servitio suo totam terram illam in vico de Salteresford cum omnibus pertinentiis suis in longitudine et in latitudine que scilicet jacet inter terram Nicholai de Stochul et rivuluma de Salteresford quam scilicet Ricardus Dudde tenuit Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis decem et octo denarios ad duos terminos scilicet ad festum sancte in Martio novem denarios ad festum sancti Michaelis novem denarios pro omnibus querelis et pro omnibus secularibus servitiis Pro hac autem donatione et confirmatione dedit mihi predictus Alanus in recognitione unam marcam argenti et Juliane uxori mee duos denarios Quare volo et firmiter statuo ut prefatus Alanus et heredes sui vet illi quibus predictam terram dare vel assignare voluerint vel legare habeant teneant et possideant predictam terram cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace libere et quiete sine omni exactione hereditarie per prefatum servitium cum omnibus libertatibus suis Ego vero Petrus et heredes mei istam terram predictam prefato Alano et heredibus suis vel quibus ipse A vel heredes sui dare vel assingnare vel legare voluerint contra omnes homines et feminas warantizabimus Ut hec autem mea donatio et confirmatio stabilis et firma permaneat hanc cartam sigillo meo corroboravi Hiis testibus Willelmo cappellano Ivone clerico Roberto Pavie Nicholao de Stochol Hugone mercatore Willelmo tanur Thoma filio Martini Waltero de Cherleton Roberto Broun et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter