utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870078

Charter
Charter Number: 01870078
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus comes Warewic omnibus amicis et hominibus suis Francis et Anglicis salutem Sciant tam futuri quam presentes me concessisse et hac mea carta confirmasse Nicolao capellano regis prebendam apud Warrewic que fuit Johannis cum omnibus pertinentiis suis in ecclesiis et capellis et terris et decimis infra villam de Warewic et extra et nominatim quatuor libras et decem solidos de redditu meo de Warewic et terram de Longo Ponte et domum lapideam que fuit eiusdem Johannis Ideo volo et firmiter precipio quod idem Nicolaus capellanus regis prebendam illam habeat et teneat cum omnibus pertinentiis suis bene et in pace libere quiete integre et plenarie et honorifice sicut predictus Johannes eam melius et liberius et magis plenarie eam tenuit aliquo tempore Hiis testibus Galfrido patruo comitis Willelmo Basset vicecomite Warewic Turstano de Monford Hugone de Ardenna Willelmo filio Hugonis Mone de Allespad et Rad[ulfo] de Ruschervilla Osbert de Ardenna et Roberto de Curli Waltero Britone et Willelmo Britone Hamone Lichefeldensis ecclesie subdecano et Willelmo filio Odonis et Rogero sacrista
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter