utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870080

Charter
Charter Number: 01870080
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1184 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walerannus comes Warewic omnibus amicis et hominibus suis Francis et Anglicis salutem Sciant tam futuri quam presentes me concessisse et hac mea presenti carte confirmasse Nicholao Britoni prebendam apud Warwic que fuit Johannis et Nicholai capellani domini regis cum omnibus pertinentiis suis in ecclesiis et cappellis in terris et decimis infra villam de Warewic et extra et nominatim iiii libras et decem solidos de redditu meo de Warewic per manum prepositi mei de Warewic et terram de Longo Ponte et domum lapideam que fuit eiusdem Johannis et prefati Nicholai capellani Quare volo et firmiter precipio quod idem Nicholaus Brito prebendam illam habeat et teneat cum omnibus pertinentiis suis ita bene et in pace libere et quiete integre et plenarie et honorifice sicut unquam aliquis predecessorumb suorum eam meliusd et liberius et magis plenarie aliquo tempore noscitur tenuisse Concedo etiam et firmiter precipio quod idem Nicholaus Brito curiam suam de omnibus terris et tenementis et hominibus ad prebendam suam de Warewic pertinentibus ita libere et quiete et honorifice infra villam de Warewic et extra habeat sicut unquam aliquis clericorum vel hominum meorum melius et liberius et magis honorifice noscitur habuisse Hiis testibus Johanne de Limesi Roberto de Curli Thoma de Estleg Willelmo de Bray Nigello de Amundevill Rogero Murdac Simone de Bercheston Willelmo de Simeilli Rogero de Gaiwode Rad[ulfo] Britone Rogero Briton Willelmo de Suham magistro Elia de Chivelea magistro Herberto de Clent Ricardo et Roberto capellanis Philippo de Willinton Philippo de Kinton Willelmo clerico Ricardo des Aspes Thoma Bagot Roelento de Simeilli et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter