utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870082

Charter 01870082
Charter Number: 01870082
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1184 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus clericus filius Ricardi decani de Warwichia salutem in Domino Ad universitatis vestre noticiam volo devenire me divine pietatis intuitu ad honorem gloriose Virginis Marie matris Domini necnon et pro salute anime mee et anime uxoris mee et antecessorum et successorum meorum necnon et pro animabus Willelmi comitis de Warewic et Margarete Duylz comitisse concessisse et donasse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warwic et canonicis et vicariis in ea Deo famulantibus redditum decem denariorum annuatim percipiendum diei Dominica proxima post Hockedai de mesuagio quod Agnes Faleise tenuit de me in Warr seil contra domum que fuit olim Ricardi Kentensis in liberam et puram et perpetuam elemosinam ad communam predictorum canonicorum et vicariorum Et ut hec mea concessio et donatio et huius carte confirmatio perpetuum rebur optineant eas presenti scripto et sigilli mei appositione communivi Hiis testibus Ricardo Pavey Ketello Roberto Pavei Johanne Pavei Johanne filio decani Ricardo filio Nicholao Roberto de Leycestria Rogero Cusin et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter