utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870084

Charter
Charter Number: 01870084
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis hoc presens scriptum visuris Cecilia de Warwic filia Johannis de Piru salutem Noveritis me intuitu caritatis et pro salute anime mee et parentum et amicorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et martilogio ecclesie beate Marie de Warewic et vicariis ibidem Deo et sancte Marie servientibus in puram et perpetuam elemosinam septem denarios per annum quos Willelmus Allencestr capellanus mihi singulis annis reddere consuevit de terra que fuit Pagani macecarii in villa de Warwic in alto foro quam scilicet terram predictus W capellanus tenuit de me et de heredibus meis pro sexdecim denariis annuis ex quibus canonici sancte Marie novem denarios annuatim percipiunt Ne autem ista mea elemosina et elemosine mee donatio futuris temporibus aliquo modo deteriorari vel impediri vel differri aut irritum revocari videatur ego et heredes mei predictam terram et totum ius quod in ea habuimus vel habere videbamur cum omnibus pertinentiis suis in manus Dei et beate Marie ac canonicorum et vicariorum ibidem servientium resignavimus et quietam clamavimus Et ut ista donatio et concessio et quieta clamatio stabilis et firma inperpetuum permaneat presentis scripti paginam sigilli mei impressione coroboravi Testibus hiis Nicholao persona de Lappewrth Kegment vicedent de Warwic Eleutherio cappelano Gerardo tanario Roberto mercario Johanne Blundo Henrico Cobbo Willelmo Pellipar Hugone clerico Gaufrido coco et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter