utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870088

Charter
Charter Number: 01870088
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1290
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Robertus Pylketaper de Warrewyk dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Johanni de Porta Aquilonari quoddam mesuagium cum suis pertinentiis infra burgum Warwyk quod quidem mesuagium jacet in vico qui ducit de ecclesia beate Marie Warwyk versus portam aquilonarem inter terram predicti Johannis ex parte una et terram Henrici de Kynton ex altera Habendum et tenendum predictum mesuagium cum suis pertinentiis de me et heredibus meis sibi et heredibus suis vel cuicumque dare vendere assignare seu legare voluerit libere quiete bene et in pace et hereditarie imperpetuum Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis vel meis assignatis ad festum Natalis Domini unum granum piperis et communitati ecclesie beate Marie decem denarios ad duos anni terminos videlicet ad festum Nativitatis beati Johannis Baptiste quinque denarios et ad festum sancti Andree Apostoli quinque denarios pro omni seculari servitio exactione et demanda Pro hac autem donatione concessione et presentis carte confirmatione dedit mihi predictus Johannes quinque marcas sterlingorum premanibus Et ego predictus Robertus et heredes mei predietum mesuagium cum omnibus pertinentiis predicto Johanni et heredibus suis vel suis assignatis per predictum servitium ut predictum est contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus acquietabimus et defendemus Ut hec autem mea donatio concessio et presentis carte mee confirmatio rata et stabilis imperpetuum permaneat hanc cartam sigilli mei inpressione roboravi Hiis testibus Thoma Pavy de Warr Phillipo le Norizun Ricardo de Warr Willelmo de Tywe Henrico de Kynton Gerardo Thoyt Nicholao le Plomer Willelmo Basset Roberto de Merton et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter