utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870090

Charter 01870090
Charter Number: 01870090
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Jordanus clericus filius Rad[ulfi] de Warewic salutem in Domino Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse et dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warwic et canonicis et vicariis ibidem servientibus duodecim denarios annuatim percipiendos scilicet de tenemento illo quod Rogerus Kusin tenuit de me in burgo de Warwic in liberam puram et perpetuam elemosinam ad communam dictorum canonicorum et vicariorum solutos et quietos ab omni exactione seculari solvendos ad duos terminos anni imperpetuum a quocumque dictum tenementum tenente scilicet ad festum beati Michaelis sex denarios et ad festum beate Marie in Martio sex denarios Et ego et heredes mei istum predictum redditum prefate ecclesie warantizabimus Ut igitur hec mea donatio et concessio et huius carte confirmatio rata et stabilis imperpetuum permaneat eam presenti scripto et sigilli mei appositione communivi Hiis testibus Willelmo clerico de Warwic Roberto Pavie Ricardo Pavie Johanne Pavie Ketello Ricardo filio Nicholai Roberto de Leicestr Rogero Cusin Johanne filio decani Jordano Archeb[aldo] cappelanis et multis aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter