utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870098

Charter
Charter Number: 01870098
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas filius Benedicti de Norton salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et in hac presenti carta mea confirmasse canonicis ecclesie beate Marie de Warwic et ad communam eiusdem ecclesie redditum duodecim denariorum per annum de illa terra infra burgum de Warwic juxta cimiterium ecclesie sancte Marie quam Robertus de Faleise condam tenuit Habendum et tenendum bene et in pace libere in puram et perpetuam elemosinam Concessi etiam dictis canonicis et remisi omnia arreragia et quicquid juris antecessores mei et ego et heredes mei habuimus vel habere potuimus in predicta terra pro hac autem donatione et concessione et confirmatione dederunt mihi predicti canonici dimidiam marcam argenti Ego vero dictus Thomas et heredes mei istum redditum predictum duodecim denariorum dictis canonicis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizibimus ut puram et perpetuam elemosinam Ut hec autem pro rato habeatur huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Ricardo filio Nicolai Roberto de Morcot Reginaldo Portario Hem filio Ynge Johanne Duredent et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter