utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870099

Charter
Charter Number: 01870099
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris et audituris Robertus le Faleys salutem in Domino Noverit universitas vestra me divine pietatis intuitu et pro salute anime mee et uxoris mee Margarete dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warr et canonicis et vicariis ibidem Deo servientibus totum tenementum illud quod Ricardus Lorimerarius tenuit juxta fossatum castelli Habendum et tenendum libere et quiete in puram et perpetuam elemosinam ad communam dictorum canonicorum et vicariorum solvendo inde annuatim domino R Dammari canonico et successoribus suis duodecim denarios ad duos terminos anni et Rannulfo canonico et successoribus suis sex denarios similiter ad duos terminos pro omni servitio et exactione Ne autem ista mea donatio et concessio futuris temporibus ab aliquibus impediri possit vel in irritum revocari ego et heredes mei predictum tenementum et totum jus quod habuimus vel habere poluimus coram pormot de Warr abjuravimus et ad communam dictam assignavimus et sigilli nostri inpressione confirmavimus Hiis testibus Johanne Paveye Ricardo filio Paveye Ketello Galfrido filio Andree Rogero Cusyn Henrico Coleman Simone filio Roberti Nigri []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter