utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870104

Charter 01870104
Charter Number: 01870104
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1250 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Johannes le Nurizun filius Gilberti salutem Noverit universitas vestra me concilio et assensu Agnetis uxoris mee et pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warwic et canonicis et vicariis ibidem Deo servientibus in puram et liberam et perpetuam elemosinam totum jus et clamium quod ego et heredes mei habuimus et habere potuimus in illam terram infra burgum de Warr quam Gilbertus pater meus tenuit que jacet inter terram quam Johannes Baret tenuit et terram quam Avitia de Wikham tenuit et redditum sex denariorum per annum de eadem terra ad communam dicte ecclesie et canonicorum et vicariorum ad percipiendum ad duos anni terminos scilicet ad festum sancti Michaelis tres denarios et ad festum sancte Marie in Martio tres denarios Ego vero Johannes et heredes mei istam terram predictam et predictum redditum sex denariorum predictis canonicis et vicariis contra omnes homines et feminas ut puram et perpetuam elemosinam warantizabimus In huius vero rei testimonium ego et Agnes uxor mea huic scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Symone capellano []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter