utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870105

Charter
Charter Number: 01870105
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus filius Willelmi filii Pavie salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warr et vicariis ibidem Deo servientibus ad communam dicte ecclesie et vicariorum redditum sex denariorum per annum de furno meo infra atria in curia mea ad duos mini terminos ad festum sancte Marie in Martio tres denarios et ad festum sancti Michaelis tres denarios Volo etiam concedo ut ego et heredes mei teneamus predictum fumum cum sequela sua de predicta ecclesia et predictis vicariis per predictum servitium sex denariorum quos dedi in puram et perpetuam elemosinam Et ego et heredes mei istum redditum predictum dictis ecclesie et vicariis contra omnes homines et feminas imperpetuum warantizabimus Ut hec autem mea donatio et concessio rata et firma permaneat hanc cartam sigillo meo roboravi Hiis testibus Ricardo filio Nicolai Roberto filio Goie Johanne filio decani Henrico filio Ynge Ricardo filio Ros Siaron Frenct et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter