utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870106

Charter 01870106
Charter Number: 01870106
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1250
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Gilbertus filius Johannis Ketensis salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et sustentationi luminis cereorum coram altari sancte Katerine et sancte Margarete in ecclesia sancte Marie de Warr ad missa beate Marie in honorem Dei celebrandam redditum octodecim denariorum per annum de illa terra extra fossatum de Warr quam Galfiridus Telarius tenuit supra quam quarera fabrice ecclesie sancte Marie fundata fuit que scilicet data fuit in escambio antecessoribus meis pro illa terra que data fuit ad incrementum cimiterii sancte Marie quam Ricardus Poidras tenuit Habendum et percipiendum de custodibus fabrice ecclesie sancte Marie ut puram et perpetuam elemosinam ad duos anni terminos ad festum sancti Michaelis novem denarios et ad festum sancte Marie in Martio novem denarios Et vero Gilbertus et heredes mei istum redditum xviii denariorum dicte sustentationi luminis cereorum contra omnes homines et feminas ut puram et perpetuam elemosinam imperpetuum warantizabimus Continge vero tali casu quod predictum redditum warantizare non poterimus escambium ad valentiam dicti redditus alibi ubicumque terras vel redditus habuerimus plenarie et sufficienter perficiemus Ut hoc autem pro rato habeatur hanc cartam meam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Willelmo de Warr Johanne filio decani Roberto filio Ricardi Henrico filio Ynge Roberto filio Goie Reginaldo portario Johanne de Sallawe Roberto capellano et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter