utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01870108

Charter 01870108
Charter Number: 01870108
Cartulary Title: The Cartulary of St Mary's Collegiate Church, Warwick
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1225 - 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Willelmus filius Bernardi Parkarius de Weggenok salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum et pro salute Agnetis uxoris mee dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie beate Marie de Warwic et commune canonicorum et vicariorum ibidem Deo et beate Marie servientium in puram et perpetuam elemosinam totam terram illam in suburbio de Warr extra fossatum in parochia sancti Jacobi que jacet inter terram quam Willelmus Gebus tenuit et terram que fuit Ricardi dispensatoris comitis de Warwic Habendum et tenendum bene et in pace ut puram et perpetuam elemosinam reddendo inde mihi et heredibus meis annuatim dimidiam libram incensi in die sancti Jacobi quam ego et heredes mei capelle sancti Jacobi in festo sancti Jacobi annuatim persolvere tenemur Ego vero Willelmus et heredes mei istam terram prenominatam cum pertinentiis suis dictis canonicis et vicariis et commune prefate ecclesie beate Marie contra homines omnes et feminas imperpetuum warantizabimus Contingente vero tali casu quod predictam terram warantizare non poterimus escambium ad valentiam predicte terre eis plenarie et sufficienter alibi ubi terras vel redditus habuerimus faciemus Ut hec autem mea donatio et concessio stabilis et firma permaneat hanc cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus Ricardo filio Willelmi Willelmo de Warwic Erchebaldo capellano Ricardo filio Roberti Simone filio Roberti Johanne filio Roberti Nicholao de Stokhull Roberto filio Ricardi Henrico filio Ynge Henrico de Sliham et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter